- ISIDORUS
- I.ISIDORUSDamiatensis, vel Pelusiota, quia in solitudinem urbi huic vicinam se receperat, dictus, discip. Chrysostomi. Scripsit Epistolar. 3. chiliades Suid. decem habet, Niceph. Callist. Hist. l. 14. c. 24. 28. 30. et 53. praeter alia opera. Sixtus Sen. addit, in Bibl. S. Marci Venetiis A. C. 1048. Epistolas adhuc ineditas asservari. Quae in publicum prodiêrunt, libb. 5. succinctae sunt et oppid elegantes, in quibus plurima S. Scripturae loca erudite enodantur. Vixit A. C. 431. tempore Conc. Ephesini. Obiit A. C. 440. Facundus l. 2. defens. trium Capit. Euagr. Hist. l. 1. c. 15. Phot. Bibl. in Ephr. cod. 228. et in Steph. Gobar. cod. 232. Gul. Tyr. l. 19. c. 12. et l. 20. c. 5. etc.II.ISIDORUSMercator, s. ut in quibusdam libris legitur, Peccator, ementito hoc nomine, in lucem edidit Sec. IX. Collectionem Decretalium, totam supposititiam et meris imposturis constantem: de quo sic Blondellus in Pseudoisidoro vapul. Erepsit ante Annos 800. e soloiberico, lumbricus nescio quis Isidori Hispalaneis larvâtectus, qui faeces vilissimas, pretiosissimis antiquorum Urbis Episcoporum titulis appositis sempiternae gloriae---commendaret: octo propemodum saeculorum decurrit ordo, tantisper dum Latinorum omnium patientia abuteretur excaecatique Orbis oculum suis sublineret offuciis, ingenio hebes, vitâ turpis, existimatione damnatus, impudentia atque audacia, super quam dici potest, fretus, proiectaenquitiae rabula etc. qui idem Opus eius Mercem mendaciorum paulo post vocat. Supposuit enim Pontificibus Romanis primis, Clem. Aniceto, Euaristo etc. usque ad Siricium, Euistolas Decretales; cum vel unica compilatio Dionysii Exigui primi Deretalium ac seduli conquisitoris, ultra Siricii tempora nullas exstitisse a Rom. Episcopis scriptas Epist olas huiusmodi, evincat. Vide Gerh. von Mastricht IC. Hist. Iuris Eccl. n. 220. et seqq. ac infra in voce Mercator, item Pseudoisiderus. Adam saltem, primum Ricolphum, Ep. Moguntinum, eius Collectionem in Germaniam pertulisse, cum prius Hadr. I. Collectione uteretur, ex eodem, n. 191.III.ISIDORUSPatr. CP. Ioh. pulso successit A. C. 1347. Eruditione insignis. Ioh. Cantacuz. Hist. l. 4. Alius, Sec. ultimo.IV.ISIDORUSnomen Congregationis Hieronymitarum apud Hisp.V.ISIDORUSsub Decio Imp. martyrio apud Alexandriam coronatus est, A. C. 251.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.